METOCHIUM

METOCHIUM
METOCHIUM
ex Graeco Μετοικία, apud Ughellum Tom. 3. p. 493. Cupientes Monasteria et Metochia relevari destructa et relevata illaesa servari; hodiernis Graecis Metoki: cella est Monastica, a Monasterio aliquo prin cipali dependens. Vide Pachymerem l. 4. c. 8. l. 5. c. 2. et l. 8. c. 6. Leonem Gramm. p. 472. Theosterictum in S. Niceta num. 36. Ioan. Phocam in Descript. Terrae S. c. 14. Alios, landatos Carolo du Fresne in Glossario. Significat autem Μετοικία demigrationem, coloniam: hae enim velut coloniae Monasteriorum sunt principalium. Sed et veteres Graeci quotannis Festum celebrabant, Μετοίκια dictum: quod institutum erat in memoriam Thesei, qui duodecim Atheniensium populos in Rei publicae formam redegit, et ruris incolas eo, velut in novam Coloniam, confluere compulit. Plut. in Theseo. Vide Iac. Sponium Itinerar. Graeciae Part. 2. p. 313. et 314. Etiam Μετοίκιον, summa dicebatur duodecim drachmarum, quam quotannis inquilini solvere cogebantur, teste Harpoeratione. Isaeus viros 12. feminas 6. pependisse, refert: quod tributum qui solvere neglexisset, ad cives deductus convictusque venum ibat. Vide l. 4. Cod. de Iure Fisci l. 19. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • INQUILINI — Vide in fra Ligo, Metochium, Peregrinus …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”